Fundar 665 Resultados para: Fecit
et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israël plus multo quam gentes (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
et exiit in omnes fines Judæ in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem (Liber I Maccabaeorum 7, 24)
sed et de malis quæ Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti jugum tuum super amicos nostros et socios Judæos (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
et cetera verba Judæ bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde (Liber I Maccabaeorum 9, 22)
et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
et libenter accepit et fecit secundum verba ejus et juravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitæ ejus (Liber I Maccabaeorum 9, 71)
et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium (Liber I Maccabaeorum 11, 26)
et statuit ei principatum sacerdotii et quæcumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum (Liber I Maccabaeorum 11, 27)
