Fundar 4347 Resultados para: Fe
confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum (Liber Numeri 16, 31)
descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis (Liber Numeri 16, 33)
sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum (Liber Numeri 16, 35)
ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen (Liber Numeri 16, 40)
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)
quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama (Liber Numeri 16, 47)
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)
fecitque Moses sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 17, 11)
omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi (Liber Numeri 18, 12)
quicquid primum erumpet e vulva cunctæ carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui juris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias (Liber Numeri 18, 15)
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israël Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis (Liber Numeri 18, 19)
ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum (Liber Numeri 18, 22)