Fundar 4347 Resultados para: Fe
ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)
observa cuncta quæ hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Jebuseum (Liber Exodus 34, 11)
non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ neque residebit mane de victima sollemnitatis phase (Liber Exodus 34, 25)
primitias frugum terræ tuæ offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 34, 26)
fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)
sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur (Liber Exodus 35, 2)
separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et æs (Liber Exodus 35, 5)
fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus (Liber Exodus 36, 1)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat (Liber Exodus 36, 3)
dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est (Liber Exodus 36, 5)
jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis (Liber Exodus 36, 6)