Mosaico decorativo

Fundar 4347 Resultados para: Fe

  • quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)

  • et ædificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quæ non præcepi nec cogitavi in corde meo (Liber Ieremiae 7, 31)

  • ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)

  • adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8, 6)

  • confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suæ corruent dicit Dominus (Liber Ieremiae 8, 12)

  • quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (Liber Ieremiae 8, 14)

  • quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 1)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis (Liber Ieremiae 9, 15)

  • festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebræ nostræ defluant aquis (Liber Ieremiae 9, 18)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis (Liber Ieremiae 9, 21)

  • argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus ærarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa hæc (Liber Ieremiae 10, 9)

  • sic ergo dicetis eis dii qui cælos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quæ sub cælis sunt (Liber Ieremiae 10, 11)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina