Fundar 4347 Resultados para: Fe
scripserunt ad eum tabulis æreis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Juda et Jonatha fratribus ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
secundum hæc fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna (Liber I Maccabaeorum 14, 39)
qui autem fecerit extra hæc aut irritum fecerit aliquid horum reus erit (Liber I Maccabaeorum 14, 45)
quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15, 3)
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo (Liber I Maccabaeorum 15, 29)
et ascendit Johannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebeus (Liber I Maccabaeorum 16, 1)
et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quæ vocatur Doch cum dolo quam ædificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros (Liber I Maccabaeorum 16, 15)