Mosaico decorativo

Fundar 4347 Resultados para: Fe

  • Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)

  • sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (Liber Exodus 12, 11)

  • septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12, 15)

  • dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quæ ad vescendum pertinent (Liber Exodus 12, 16)

  • septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima ejus de cœtu Israël tam de advenis quam de indigenis terræ (Liber Exodus 12, 19)

  • omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma (Liber Exodus 12, 20)

  • et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)

  • tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos (Liber Exodus 12, 34)

  • feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (Liber Exodus 12, 35)

  • profectique sunt filii Israël de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis (Liber Exodus 12, 37)

  • coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant præparare (Liber Exodus 12, 39)

  • in una domo comedetur nec efferetis de carnibus ejus foras nec os illius confringetis (Liber Exodus 12, 46)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina