Fundar 4347 Resultados para: Fe
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares (Liber Exodus 1, 17)
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis (Liber Exodus 1, 20)
præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate (Liber Exodus 1, 22)
supervenere pastores et ejecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum (Liber Exodus 2, 17)
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)
et dixi ut educam vos de adflictione Ægypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei ad terram fluentem lacte et melle (Liber Exodus 3, 17)
dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et cæcum nonne ego (Liber Exodus 4, 11)
locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (Liber Exodus 4, 30)
præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi dicens (Liber Exodus 5, 6)
et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5, 8)
igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas (Liber Exodus 5, 10)