Fundar 4347 Resultados para: Fe
et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 16)
libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)
et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter judicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiæ ejus vel certe in carcerem (Liber Esdrae 7, 26)
de filiis Adonicam qui erant novissimi et hæc nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samajas et cum eis sexaginta viri (Liber Esdrae 8, 13)
erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum (Liber Esdrae 8, 22)
susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri (Liber Esdrae 8, 30)
postquam autem hæc conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israël et sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Jebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorreorum (Liber Esdrae 9, 1)
et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia ejus et ipse abicietur de cœtu transmigrationis (Liber Esdrae 10, 8)
et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum ejus et separamini a populis terræ et ab uxoribus alienigenis (Liber Esdrae 10, 11)
feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)
et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent (Liber Esdrae 10, 19)
et juxta eum ædificavit Ezihel filius Araja aurifex et juxta eum ædificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateæ latioris (Liber Nehemiae 3, 8)