Mosaico decorativo

Fundar 2385 Resultados para: Fame In Israel

  • conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israël (Liber Iosue 11, 5)

  • dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)

  • tradiditque illos Dominus in manu Israël qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias (Liber Iosue 11, 8)

  • absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis sitæ ceteras succendit Israël unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit (Liber Iosue 11, 13)

  • omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël cunctis hominibus interfectis (Liber Iosue 11, 14)

  • cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israël et campestria ejus (Liber Iosue 11, 16)

  • non fuit civitas quæ se non traderet filiis Israël præter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit (Liber Iosue 11, 19)

  • Domini enim sententiæ fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israël et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 20)

  • in tempore illo venit Josue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Juda et Israël urbesque eorum delevit (Liber Iosue 11, 21)

  • non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israël absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt (Liber Iosue 11, 22)

  • cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)

  • hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina