Fundar 2385 Resultados para: Fame In Israel
insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israël et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum (Liber II Regum 23, 15)
insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel (Liber II Regum 23, 19)
nec enim factum est phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël et omnium dierum regum Israël et regum Juda (Liber II Regum 23, 22)
dixit itaque Dominus etiam Judam auferam a facie mea sicut abstuli Israël et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi (Liber II Regum 23, 27)
et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)
generavit autem Abraham Isaac cujus fuerunt filii Esau et Israël (Liber I Paralipomenon 1, 34)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
filii autem Israël Ruben Symeon Levi Juda Isachar et Zabulon (Liber I Paralipomenon 2, 1)
filii Carmi Achar qui turbavit Israël et peccavit in furto anathematis (Liber I Paralipomenon 2, 7)
invocavit vero Jabes Deum Israël dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et præstitit Deus quæ precatus est (Liber I Paralipomenon 4, 10)
filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum (Liber I Paralipomenon 5, 1)
filii ergo Ruben primogeniti Israël Enoch et Phallu Esrom et Charmi (Liber I Paralipomenon 5, 3)