Mosaico decorativo

Fundar 2385 Resultados para: Fame In Israel

  • sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël (Liber II Regum 16, 3)

  • tunc ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum (Liber II Regum 16, 5)

  • misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriæ et de manu regis Israël qui consurrexerunt adversum me (Liber II Regum 16, 7)

  • anno duodecimo Ahaz regis Juda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israël novem annis (Liber II Regum 17, 1)

  • fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant (Liber II Regum 17, 2)

  • anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israël in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 17, 6)

  • factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)

  • et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël quia similiter fecerant (Liber II Regum 17, 8)

  • et operuerunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam (Liber II Regum 17, 9)

  • et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite præcepta mea et cærimonias juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum (Liber II Regum 17, 13)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina