Fundar 171 Resultados para: Exercitus

  • ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin et currus ejus atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua (Liber Iudicum 4, 7)

  • ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israël tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum (Liber Iudicum 5, 11)

  • utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni (Liber Iudicum 9, 29)

  • egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)

  • igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)

  • sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda (Liber I Samuelis 10, 26)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra (Liber II Samuelis 2, 8)

  • insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen (Liber II Samuelis 2, 28)

  • et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Joab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace (Liber II Samuelis 3, 23)

  • populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem (Liber II Samuelis 12, 31)

  • dixitque rex ad Joab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum ejus (Liber II Samuelis 24, 2)

  • obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus egressusque est Joab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israël (Liber II Samuelis 24, 4)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina