Fundar 171 Resultados para: Exercitus

  • nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus (Liber I Maccabaeorum 11, 43)

  • et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)

  • et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice (Liber I Maccabaeorum 11, 60)

  • et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus (Liber I Maccabaeorum 11, 70)

  • anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem (Liber I Maccabaeorum 14, 1)

  • quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone (Liber I Maccabaeorum 15, 10)

  • sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)

  • et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 24)

  • humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina