Fundar 1127 Resultados para: Exercitus David
egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur (Liber I Regum 20, 19)
dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber I Regum 22, 51)
misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem (Liber II Regum 6, 14)
siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)
noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)
et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo (Liber II Regum 8, 24)
et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps (Liber II Regum 9, 5)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
qui dedit eis hastas et arma regis David quæ erant in domo Domini (Liber II Regum 11, 10)
Jozachar namque filius Semath et Jozabad filius Somer servi ejus percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Regum 12, 21)
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit (Liber II Regum 14, 3)
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 14, 20)