Fundar 4218 Resultados para: Eum
nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare misitque Salomon Banajam filium Jojadæ dicens vade interfice eum (Liber I Regum 2, 29)
dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab a me et a domo patris mei (Liber I Regum 2, 31)
ascendit itaque Banajas filius Jojadæ et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto (Liber I Regum 2, 34)
et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)
jussit itaque rex Banajæ filio Jojadæ qui egressus percussit eum et mortuus est (Liber I Regum 2, 46)
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum (Liber I Regum 3, 7)
mortuus est autem filius mulieris hujus nocte dormiens quippe oppressit eum (Liber I Regum 3, 19)
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)
cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram (Liber I Regum 3, 21)
dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)
hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex juxta constitutum sibi (Liber I Regum 4, 28)
domus hæc quam ædificas si ambulaveris in præceptis meis et judicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum (Liber I Regum 6, 12)