Fundar 4218 Resultados para: Eum
dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo (Liber II Samuelis 19, 19)
agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph descendique in occursum domini mei regis (Liber II Samuelis 19, 20)
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (Liber II Samuelis 19, 27)
Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Jordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum (Liber II Samuelis 19, 31)
et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël (Liber II Samuelis 19, 43)
ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)
dixit itaque Joab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasæ quasi osculans eum (Liber II Samuelis 20, 9)
porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab qui percussit eum in latere et effudit intestina ejus in terram nec secundum vulnus adposuit Joab autem et Abisai frater ejus persecuti sunt Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 10)
Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum (Liber II Samuelis 20, 12)
porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum (Liber II Samuelis 20, 14)
venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quæ erat cum Joab moliebatur destruere muros (Liber II Samuelis 20, 15)
præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum Philistheum interfecit tunc juraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israël (Liber II Samuelis 21, 17)