Fundar 4218 Resultados para: Eum
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem præbeat sine inpedimento Dominum observandi (Epistula I ad Corinthios 7, 35)
beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo (Epistula I ad Corinthios 7, 40)
si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (Epistula I ad Corinthios 8, 2)
si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia ejus cum sit infirma ædificabitur ad manducandum idolothyta (Epistula I ad Corinthios 8, 10)
quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in æternum ne fratrem meum scandalizem (Epistula I ad Corinthios 8, 13)
non sum liber non sum apostolus nonne Jesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis prædicaverim ipse reprobus efficiar (Epistula I ad Corinthios 9, 27)
vos ipsi judicate decet mulierem non velatam orare Deum (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)