Fundar 4218 Resultados para: Eum
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear (Actus Apostolorum 2, 25)
propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe (Actus Apostolorum 2, 26)
certissime ergo sciat omnis domus Israël quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis (Actus Apostolorum 2, 36)
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)
intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos (Actus Apostolorum 3, 4)
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ (Actus Apostolorum 3, 7)
et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum (Actus Apostolorum 3, 9)
et in fide nominis ejus hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen ejus et fides quæ per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum (Actus Apostolorum 3, 16)
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui prædicatus est vobis Jesum Christum (Actus Apostolorum 3, 20)
vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua (Actus Apostolorum 3, 26)
Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate (Actus Apostolorum 4, 19)
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat (Actus Apostolorum 4, 21)