Fundar 4218 Resultados para: Eum
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)
ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)
et adducam super vos homines populum meum Israël et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis (Prophetia Ezechielis 36, 12)
et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 20)
idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis (Prophetia Ezechielis 36, 22)
et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (Prophetia Ezechielis 36, 23)
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum (Prophetia Ezechielis 36, 26)
et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in præceptis meis ambuletis et judicia mea custodiatis et operemini (Prophetia Ezechielis 36, 27)
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus (Prophetia Ezechielis 37, 27)