Fundar 4218 Resultados para: Eum
audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum (Liber Ecclesiasticus 6, 24)
non te justifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica (Liber Ecclesiasticus 7, 31)
in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros ejus non derelinquas (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis (Liber Ecclesiasticus 7, 33)
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
magnus est judex et potens est in honore et non est major illo qui timet Deum (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput ejus et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem (Liber Ecclesiasticus 12, 17)
omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
qui timet Deum faciet illud et qui continens est justitiæ adprehendet illam (Liber Ecclesiasticus 15, 1)