Fundar 4218 Resultados para: Eum
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (Liber II Regum 3, 15)
hæc dicit Dominus facite alveum torrentis hujus fossas et fossas (Liber II Regum 3, 16)
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)
cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum (Liber II Regum 4, 6)
venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo (Liber II Regum 4, 7)
facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)
ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam (Liber II Regum 4, 19)
qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est (Liber II Regum 4, 20)
ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa (Liber II Regum 4, 21)
qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendæ neque sabbatum quæ respondit vale (Liber II Regum 4, 23)
et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri (Liber II Regum 4, 29)
et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os ejus et oculos suos super oculos ejus et manus suas super manus ejus et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri (Liber II Regum 4, 34)