Fundar 232 Resultados para: Et In Civitatibus Mosi
sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die (Liber I Maccabaeorum 5, 27)
et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus (Liber I Maccabaeorum 11, 3)
civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ (Liber I Maccabaeorum 14, 10)
et tunc Dominus ostendet hæc et apparebit majestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat hæc (Liber II Maccabaeorum 2, 8)
et scelestis manibus sumens sancta vasa quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat (Liber II Maccabaeorum 5, 16)
et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat (Liber II Maccabaeorum 8, 6)
fortis in bello Jesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46, 1)
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Jepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiæ (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)
suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Juda ædificabimini et deserta ejus suscitabo (Liber Isaiae 44, 26)
et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui (Liber Isaiae 63, 11)