Fundar 55 Resultados para: Estote
patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum (Epistula Iacobi 5, 7)
patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit (Epistula Iacobi 5, 8)
subiecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum sive regi quasi præcellenti (Epistula I Petri 2, 13)
omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus (Epistula I Petri 4, 7)
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret (Epistula I Petri 5, 8)
vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi (Epistula Iudae 1, 17)