Fundar 944 Resultados para: Erit
derelictæ civitates Arœr gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat (Liber Isaiae 17, 2)
et erit in die illa adtenuabitur gloria Jacob et pingue carnis ejus marcescet (Liber Isaiae 17, 4)
et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium ejus spicas leget et erit sicut quærens spicas in valle Rafaim (Liber Isaiae 17, 5)
in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta (Liber Isaiae 17, 9)
nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit (Liber Isaiae 19, 7)
et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem (Liber Isaiae 19, 15)
in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam (Liber Isaiae 19, 16)
et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)
in die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti et titulus juxta terminum ejus Domini (Liber Isaiae 19, 19)
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)
in die illa erit via de Ægypto in Assyrios et intrabit Assyrius Ægyptum et Ægyptius in Assyrios et servient Ægyptii Assur (Liber Isaiae 19, 23)
in die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio benedictio in medio terræ (Liber Isaiae 19, 24)