Fundar 1225 Resultados para: Ergo
Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)
dixerunt ergo Judæi ecce quomodo amabat eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 36)
Jesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
multi ergo ex Judæis qui venerant ad Mariam et viderant quæ fecit crediderunt in eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 45)
collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit (Evangelium secundum Ioannem 11, 47)
ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
quærebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Jesus ergo ante sex dies paschæ venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Jesu et extersit capillis suis pedes ejus et domus impleta est ex odore unguenti (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
dicit ergo unus ex discipulis ejus Judas Scariotis qui erat eum traditurus (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)