Mosaico decorativo

Fundar 2198 Resultados para: Eos

  • postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)

  • quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam (Liber Iudicum 2, 3)

  • ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)

  • suscitavitque Dominus judices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt (Liber Iudicum 2, 16)

  • fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)

  • cumque Dominus judices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de cæde vastantium (Liber Iudicum 2, 18)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Mosi an non (Liber Iudicum 3, 4)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)

  • et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem (Liber Iudicum 3, 9)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina