Fundar 1570 Resultados para: Eorum
non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
xenia et dona excæcant oculos judicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum (Liber Ecclesiasticus 20, 31)
quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiæ ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum (Liber Ecclesiasticus 23, 2)
in multitudine disciplinæ Domini separavit eos et inmutavit vias eorum (Liber Ecclesiasticus 33, 11)
dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis (Liber Ecclesiasticus 34, 23)
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
est enim tempus quando in manus eorum incurras (Liber Ecclesiasticus 38, 13)
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum (Liber Ecclesiasticus 38, 14)
qui tenet aratrum et non gloriatur in jaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio ejus in filiis taurorum (Liber Ecclesiasticus 38, 26)
occupatio magna creata est omnibus hominibus et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis (Liber Ecclesiasticus 40, 2)
qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum (Liber Ecclesiasticus 44, 8)