Fundar 1570 Resultados para: Eorum
universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum (Liber I Paralipomenon 9, 1)
de filiis autem Zara Jeuhel et fratres eorum sescenti nonaginta (Liber I Paralipomenon 9, 6)
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum (Liber I Paralipomenon 9, 9)
fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei (Liber I Paralipomenon 9, 13)
janitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps (Liber I Paralipomenon 9, 17)
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum (Liber I Paralipomenon 9, 19)
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino (Liber I Paralipomenon 9, 20)
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis (Liber I Paralipomenon 9, 23)
fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus (Liber I Paralipomenon 9, 25)
et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur (Liber I Paralipomenon 9, 31)
porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata præpararent (Liber I Paralipomenon 9, 32)
consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)