Fundar 2334 Resultados para: Enim
his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini (Liber II Regum 12, 14)
deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ (Liber II Regum 13, 4)
et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis (Liber II Regum 14, 4)
vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël (Liber II Regum 14, 26)
tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas (Liber II Regum 15, 16)
qui et adquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores ejus Cyrenen Rasin autem interfecit (Liber II Regum 16, 9)
factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima (Liber II Regum 17, 30)
hæc dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea (Liber II Regum 18, 29)
nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris (Liber II Regum 18, 31)