Fundar 2334 Resultados para: Enim
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 7)
in omnibus gratias agite hæc enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)
ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 7)
audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
Adam enim primus formatus est deinde Eva (Epistula I ad Timotheum 2, 13)