Fundar 2334 Resultados para: Enim
videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum (Epistula I ad Corinthios 2, 2)
quam nemo principum hujus sæculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriæ crucifixissent (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis (Epistula I ad Corinthios 3, 3)
cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus (Epistula I ad Corinthios 3, 4)
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei ædificatio estis (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est qui est Christus Jesus (Epistula I ad Corinthios 3, 11)