Fundar 2334 Resultados para: Enim
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo (Evangelium secundum Marcum 4, 25)
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica (Evangelium secundum Marcum 4, 28)
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine (Evangelium secundum Marcum 5, 8)
dicebat enim quia si vel vestimentum ejus tetigero salva ero (Evangelium secundum Marcum 5, 28)
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen ejus et dicebat quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
ipse enim Herodes misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
dicebat enim Johannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat (Evangelium secundum Marcum 6, 20)