Fundar 2334 Resultados para: Enim
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 20)
sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum qui potest capere capiat (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
Jesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi (Evangelium secundum Matthaeum 20, 16)
si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Johannem sicut prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
venit enim ad vos Johannes in via justitiæ et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea ut crederetis ei (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
in resurrectione ergo cujus erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in cælo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)