Fundar 2334 Resultados para: Enim
vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Æternus (Liber Baruch 4, 10)
nutrivi enim illos cum jucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu (Liber Baruch 4, 11)
adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguæ (Liber Baruch 4, 15)
qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum (Liber Baruch 4, 18)
ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola (Liber Baruch 4, 19)
ego enim speravi in Æternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quæ veniet vobis ab Æterno salutari nostro (Liber Baruch 4, 22)
emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum (Liber Baruch 4, 23)
sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno (Liber Baruch 4, 24)
filii patienter sustinete iram quæ supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes (Liber Baruch 4, 25)
delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis (Liber Baruch 4, 26)
animæquiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos (Liber Baruch 4, 27)
sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum (Liber Baruch 4, 28)