Fundar 2318 Resultados para: Eli
dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum (Liber II Regum 2, 4)
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (Liber II Regum 2, 5)
dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter (Liber II Regum 2, 6)
tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quæ divisæ sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum (Liber II Regum 2, 8)
cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me (Liber II Regum 2, 9)
cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in cælum (Liber II Regum 2, 11)
Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes (Liber II Regum 2, 12)
et levavit pallium Heliæ quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Jordanis (Liber II Regum 2, 13)
et pallio Heliæ quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliæ etiam nunc percussitque aquas et divisæ sunt huc atque illuc et transiit Heliseus (Liber II Regum 2, 14)
videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)
dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis (Liber II Regum 2, 19)
sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est (Liber II Regum 2, 22)