Fundar 2318 Resultados para: Eli
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19, 22)
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur (Liber Iudicum 20, 10)
regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)
dixeruntque majores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminæ conciderunt (Liber Iudicum 21, 16)
ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (Liber Ruth 1, 2)
et mortuus est Helimelech maritus Nœmi remansitque ipsa cum filiis (Liber Ruth 1, 3)
et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito (Liber Ruth 1, 5)
si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulæ quam nubatis nolite quæso filiæ mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me (Liber Ruth 1, 13)
quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)
erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz (Liber Ruth 2, 1)
abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech (Liber Ruth 2, 3)
cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas (Liber Ruth 2, 11)