Fundar 2318 Resultados para: Eli
melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes (Epistula I Petri 3, 17)
qui est in dextera Dei profectus in cælum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus (Epistula I Petri 3, 22)
ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis (Epistula I Petri 4, 2)
propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut judicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu (Epistula I Petri 4, 6)
quoniam tempus ut incipiat judicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio (Epistula I Petri 4, 17)
itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis (Epistula I Petri 4, 19)
cui enim non præsto sunt hæc cæcus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum (Epistula II Petri 1, 9)
si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari (Epistula II Petri 2, 4)
ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores non portant adversum se execrabile judicium (Epistula II Petri 2, 11)
percipientes mercedem iniustitiæ voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculæ deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum (Epistula II Petri 2, 13)
oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii (Epistula II Petri 2, 14)
derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit (Epistula II Petri 2, 15)