Mosaico decorativo

Fundar 2318 Resultados para: Eli

  • si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)

  • in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani et succidam excelsa cedrorum ejus electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis ejus saltum Carmeli ejus (Liber Isaiae 37, 24)

  • et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber Isaiae 37, 31)

  • quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud (Liber Isaiae 37, 32)

  • ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)

  • super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester (Liber Isaiae 40, 9)

  • levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)

  • egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos (Liber Isaiae 41, 17)

  • primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo (Liber Isaiae 41, 27)

  • et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)

  • et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud (Liber Isaiae 44, 15)

  • reliquum autem ejus deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu (Liber Isaiae 44, 17)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina