Fundar 2318 Resultados para: Eli
dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 1)
coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est (Liber Ecclesiastes 2, 24)
quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego (Liber Ecclesiastes 2, 25)
et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)
et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)
et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est nec vidit mala quæ sub sole fiunt (Liber Ecclesiastes 4, 3)
melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi (Liber Ecclesiastes 4, 6)
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suæ (Liber Ecclesiastes 4, 9)
melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum (Liber Ecclesiastes 4, 13)
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali (Liber Ecclesiastes 4, 17)
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde (Liber Ecclesiastes 5, 3)