Fundar 4195 Resultados para: Ejus
reliqua autem verborum Joas quæ fecit et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 15)
dormivitque Joas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israël et regnavit Hieroboam filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 16)
tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia (Liber II Regum 14, 21)
reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quæ fecit et fortitudo ejus qua prœliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 28)
dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israël et regnavit Zaccharias filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 29)
sedecim annorum erat cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Jecelia de Hierusalem (Liber II Regum 15, 2)
fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus (Liber II Regum 15, 3)
et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David et regnavit Joatham filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 7)
et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 15, 9)
reliqua autem verborum Sellum et coniuratio ejus per quam tetendit insidias nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 15, 15)
tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos ejus de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes prægnantes ejus et scidit eas (Liber II Regum 15, 16)
fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus (Liber II Regum 15, 18)