Fundar 4195 Resultados para: Ejus
dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)
quia non obœdisti voci Domini neque fecisti iram furoris ejus in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie (Liber I Samuelis 28, 18)
et posuit ante Saul et ante servos ejus qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam (Liber I Samuelis 28, 25)
et satrapæ quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis (Liber I Samuelis 29, 2)
surrexit itaque de nocte David ipse et viri ejus ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Jezraël (Liber I Samuelis 29, 11)
cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia Amalechitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni (Liber I Samuelis 30, 1)
cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas (Liber I Samuelis 30, 3)
sed et fragmen massæ caricarum et duas ligaturas uvæ passæ quæ cum comedisset reversus est spiritus ejus et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus (Liber I Samuelis 30, 12)
et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus (Liber I Samuelis 30, 31)
inrueruntque Philisthim in Saul et filios ejus et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisue filios Saul (Liber I Samuelis 31, 2)
dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (Liber I Samuelis 31, 4)
quod cum vidisset armiger ejus videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo (Liber I Samuelis 31, 5)