Fundar 4195 Resultados para: Ejus
et cum audissent principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus cognoverunt quod de ipsis diceret (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)
reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumelia adfectos occiderunt (Evangelium secundum Matthaeum 22, 6)
et egressi servi ejus in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletæ sunt nuptiæ discumbentium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
tunc dixit rex ministris ligatis pedibus ejus et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater ejus uxorem illius et suscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
et audientes turbæ mirabantur in doctrina ejus (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est æstas (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
beatus ille servus quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)
et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 24, 51)