Fundar 4195 Resultados para: Ejus
cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adæquaverunt summitatem ejus et platani non fuerunt æquæ frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini ejus (Prophetia Ezechielis 31, 8)
propterea hæc dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor ejus in altitudine sua (Prophetia Ezechielis 31, 10)
tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei juxta impietatem ejus ejeci eum (Prophetia Ezechielis 31, 11)
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami ejus et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ et relinquent eum (Prophetia Ezechielis 31, 12)
in ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis (Prophetia Ezechielis 31, 13)
hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)
a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)
nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum (Prophetia Ezechielis 31, 17)
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)
et operiam cum extinctus fueris cælos et nigrescere faciam stellas ejus solem nube tegam et luna non dabit lumen suum (Prophetia Ezechielis 32, 7)
in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heæ et vastabunt superbiam Ægypti et dissipabitur multitudo ejus (Prophetia Ezechielis 32, 12)
et perdam omnia jumenta ejus quæ erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula jumentorum turbabit eas (Prophetia Ezechielis 32, 13)