Fundar 4195 Resultados para: Ejus
et soror tua major Samaria ipsa et filiæ ejus quæ habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quæ habitat a dextris tuis Sodoma et filiæ ejus (Prophetia Ezechielis 16, 46)
vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiæ ejus sicut fecisti tu et filiæ tuæ (Prophetia Ezechielis 16, 48)
ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum ejus et manum egeno et pauperi non porrigebant (Prophetia Ezechielis 16, 49)
et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariæ et filiarum ejus et convertam reversionem tuam in medio earum (Prophetia Ezechielis 16, 53)
et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiæ tuæ revertimini ad antiquitatem vestram (Prophetia Ezechielis 16, 55)
summitatem frondium ejus avellit et transportavit eam in terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam (Prophetia Ezechielis 17, 4)
cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis ejus ad eam et radices ejus sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines (Prophetia Ezechielis 17, 6)
dic hæc dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet et siccabit omnes palmites germinis ejus et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus (Prophetia Ezechielis 17, 9)
dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes ejus et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem (Prophetia Ezechielis 17, 12)
ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum ejus et servet illud (Prophetia Ezechielis 17, 14)
propterea hæc dicit Dominus Deus vivo ego quoniam juramentum quod sprevit et fœdus quod prævaricatus est ponam in caput ejus (Prophetia Ezechielis 17, 19)
et omnes profugi ejus cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 17, 21)