Fundar 4195 Resultados para: Ejus
dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Joatham filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 26, 23)
viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc (Liber II Paralipomenon 27, 1)
reliqua autem sermonum Joatham et omnes pugnæ ejus et opera scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 27, 7)
dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 27, 9)
viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus (Liber II Paralipomenon 28, 1)
tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ qui percussit eum magnamque prædam de ejus cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israël traditus est et percussus plaga grandi (Liber II Paralipomenon 28, 5)
eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege (Liber II Paralipomenon 28, 7)
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriæ auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus et universo Israël (Liber II Paralipomenon 28, 23)
reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 28, 26)
dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël regnavitque Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 28, 27)
igitur Ezechias regnare cœpit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abia filia Zacchariæ (Liber II Paralipomenon 29, 1)
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus (Liber II Paralipomenon 29, 2)