Fundar 999 Resultados para: Ecce
propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus (Liber Ieremiae 51, 52)
et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)
et ecce sunt projecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione (Liber Baruch 2, 25)
et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)
ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei (Liber Baruch 4, 37)
et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu ejus et de medio ejus quasi species electri id est de medio ignis (Prophetia Ezechielis 1, 4)
et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptæ erant in eo lamentationes et carmen et væ (Prophetia Ezechielis 2, 9)
ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum (Prophetia Ezechielis 3, 8)
et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 3, 23)
et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 25)
ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuæ (Prophetia Ezechielis 4, 8)
et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda (Prophetia Ezechielis 4, 14)
