Fundar 673 Resultados para: Dux
transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)
et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem (Liber II Regum 24, 16)
adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo judicium (Liber II Regum 25, 6)
filios autem Sedeciæ occidit coram eo et oculos ejus effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem (Liber II Regum 25, 7)
quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha (Liber II Regum 25, 20)
Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse cœperunt dux Thamna dux Alva dux Jetheth (Liber I Paralipomenon 1, 51)
dux Oolibama dux Hela dux Phinon (Liber I Paralipomenon 1, 52)
dux Cenez dux Theman dux Mabsar (Liber I Paralipomenon 1, 53)
dux Magdihel dux Iram hii duces Edom (Liber I Paralipomenon 1, 54)
duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quæ fuit mater Onam (Liber I Paralipomenon 2, 26)
Beera filius ejus quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben (Liber I Paralipomenon 5, 6)
et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)