Fundar 571 Resultados para: Domus
porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 3, 4)
fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis (Liber II Paralipomenon 3, 8)
alæ cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub (Liber II Paralipomenon 3, 11)
fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (Liber II Paralipomenon 4, 19)
intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus impleretur domus Domini nube (Liber II Paralipomenon 5, 13)
a die qua eduxi populum meum de terra Ægypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israël (Liber II Paralipomenon 6, 5)
ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si cælum et cæli cælorum non te capiunt quanto magis domus ista quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 18)
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 38)
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic (Liber II Paralipomenon 7, 21)
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur (Liber II Paralipomenon 9, 20)
