Fundar 587 Resultados para: Domus Amri Et Jezabel Descensus
tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)
tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi (Prophetia Ezechielis 2, 8)
domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde (Prophetia Ezechielis 3, 7)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 9)
et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuæ (Prophetia Ezechielis 3, 24)
et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 26)
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)
et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israël super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum (Prophetia Ezechielis 4, 4)
ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israël (Prophetia Ezechielis 4, 5)
et cum conpleveris hæc dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi (Prophetia Ezechielis 4, 6)
hæc dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israël qui gladio fame peste ruituri sunt (Prophetia Ezechielis 6, 11)
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israël facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes majores (Prophetia Ezechielis 8, 6)