Fundar 3296 Resultados para: Dominus
Josue senex provectæque ætatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quæ necdum est sorte divisa (Liber Iosue 13, 1)
tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13, 33)
sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Iosue 14, 2)
sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)
accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Jepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne (Liber Iosue 14, 6)
concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum (Liber Iosue 14, 10)
da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (Liber Iosue 14, 12)
Chaleb vero filio Jepphonne dedit partem in medio filiorum Juda sicut præceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron (Liber Iosue 15, 13)
veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Josue filii Nun et principum dicentes Dominus præcepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum (Liber Iosue 17, 4)
locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantæ multitudinis et benedixerit mihi Dominus (Liber Iosue 17, 14)
ad quos Josue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis (Liber Iosue 18, 3)
et locutus est Dominus ad Josue dicens loquere filiis Israël et dic eis (Liber Iosue 20, 1)